Giordano Bruno - De Magia

A cura di

DE MAGIA

di Iordani Bruni Nolani

Antequam De magia, sicut antequam de quocunque subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividendum; totidem autem sunt significata magiae, quot et magi. Magus primo sumitur pro sapiente, cuiusmodi erant Trimegisti apud Aegyptios, Druidae apud Gallos, Gymnosophistae apud Indos, Cabalistae apud Hebraeos, Magi apud Persas (qui a Zoroastre), Sophi apud Graecos, Sapientes apud Latinos. Secundo sumitur magus pro faciente mirabilia sola applicatione activorum et passivorum, ut est medicina et chymia secundum genus; et haec est naturalis magia communiter dicta. Tertio magia est cum huiusmodi adduntur circumstantiae, quibus apparent opera naturae vel intelligentiae superioris ad concitandam admirationem per apparentia; et est ea species quae praestigiatoria appellatur. Quarto cum ex antipathiae et sympathiae rerum virtute, ut per ea quae pellunt, transmutant et attrahunt, ut sunt species magnetis et similium, quorum opera non ad qualitates activas et passivas reducuntur, sed omnia ad spiritum seu animam in rebus existentem referuntur; et haec proprie vocatur magia naturalis. Quinto cum his adduntur verba, cantus, rationes numerorum et temporum, imagines, figurae, sigilla, characteres seu litterae; et haec etiam est magia media inter naturalem et extranaturalem vel supra, quae proprie magia mathemathica inscriberetur, et nomine occultae philosophiae magis congrue inscriberetur. Sexto si isti accessat cultus seu invocatio intelligentiarum et efficientum exteriorum seu superiorum, cum orationibus, consecrationibus, fumigiis, sacrificiis, certis habitibus et ceremoniis ad Deos, daemones et heroas, tunc vel fit ad finem contrahendi spiritus in se ipso, cuius ipse fiat vas et instrumentum, ut appareat sapiens rerum, quam tamen sapientiam facile pharmaco un cum spiritu possit evacuare; et haec est magia desperatorum, qui fiunt vasa malorum daemonum, quae per Artem notoriam exaucupatur: aut est ad finem imperandi et praecipiendi daemonibus inferioribus cum authoritate superiorum daemonum principum, hos quidem colendo et alliciendo, illos vero coniurando et adiurando, constringendo; et haec magia est transnaturalis seu metaphysica, et proprio nomine appellatur qeourgia. Septimo aut est adiuratio seu invocatio, non ad daemonas et heroas, sed per istos ad hominum defunctorum animas acciendas, per eorum cadavera vel cadaverum partes ad oraculum aliquod suscipiendum, divinandum, cognoscendum de rebus absentibus et futuris; et haec species a materia et fine appellatur necromantia. Quod si materia non accedat, sed ab energoumen excantante facta spiritus in eius visceribus incubantis invocatione oraculum perquiratur, tunc est magus, qui proprie Pythonicus appellatur; ita enim ab Apolline Pythio in templo illius solebant 'inspiritari', ut ita dicam. Octavo aut incantationi utcunque acceptae accedant rerum partes, indumenta, excrementa, superfluitates, vestigia et omnia quae tactu communicationem aliquam concepisse creduntur: et tunc aut haec fiunt ad solvendum, ligandum et infirmandum, tunc constituunt magum qui appellatur maleficus, si ad malum tendant, si ad bonum, ad numerum medicorum referantur, iuxta certam speciem atque viam medicinae; aut ad ultimam perniciem et exitium aspirant, tunc magos veneficos appellant. Nono magi dicuntur omnes qui ad divinandum quacunque ratione de rebus absentibus et futuris accinguntur, et isti generaliter divini a fine appellantur, quorum species primae aut sunt quatuor e principiis materialibus: igne, are, aqua et terra, unde dicuntur pyromantia, hydromantia, geomantia; aut a tribus obiectis cognitionis: naturali, mathematico et divino, et tunc sunt variae aliae species divinandi. A principiis enim naturalibus seu physicorum inspectione divinant augures, aruspices et caeteri huiusmodi; a mathematicorum inspectione secundum genus sunt geomantae, qui per numeros seu litteras seu lineas et figuras certas, item aspectus, irradiationes et situs planetarum et similium, divinant; a divinorum usu, ut sacrorum nominum, occursibus locorum, brevibus quibusdam rationibus et servatis circumstantiis, et hos ultimos nomine magorum nostrates non inscribunt, apud quos pro indigna usurpatione magus male sonat, sed dicitur non magia, sed prophetia. Ultimo sumitur magus et magia iuxta significationem indignam, ut inter istas non annumeretur neque adnumerata habeatur, ut magus sit maleficus utcunque stultus, qui ex commercio cum cacodaemone et pacto quodam pro facultate ad laedendum vel iuvandum est informatus; et iuxta hanc rationem sonat non apud sapientes vel ipsos quidem grammaticos, sed a quibusdam usurpatur nomen magi bardocucullis, qualis fuit ille qui fecit librum De malleo maleficarum, et ita hodie usurpatur ab omnibus huius generis scriptoribus, ut legere licet apud postillas, catechismos ignorantum et somniantium presbyterorum.

Nomen ergo magi quando usurpatur, aut cum distinctione est capiendum antequam definiatur, aut si absolute sumitur, tunc iuxta praeceptum logicorum et specialiter Aristotelis in V. Topicorum pro potissimo et nobilissimo significatu est capiendum. A philosophis ut sumitur inter philosophos, tunc magus significat hominem sapientem cum virtute agendi. Stat tamen quod simpliciter prolatum sumitur pro eo quod communi voce significatur, et tunc alia communis vox est apud unum et aliud presbyterorum genus, qui multum philosophantur de quodam cacodaemone qui appellatur Diabolus, aliter iuxta communes mores diversarum gentium et credulitatis.

Hac praehabita distinctione generaliter magiam triplicem accipimus: divinam, physicam et mathematicam. Primi et secundi generis magia est necessario de genere bonorum et optimorum, tertii vero generis et bona est et mala, prout magi eadem bene et male utuntur. Quamvis in multis operationibus atque praecipuis haec tria genera concurrant, malitia tamen, idololatria, scelus et idolatriae crimen in tertio genere reperitur, ubi contingit errare et decipi, et per quod secundum genus per se bonum ad malum usum convertitur. Hic mathematicum genus non denominatur a speciebus mathematices communiter dictae, ut Geometriae, Arithmetices, Astronomiae, Optices, Musices etc., sed ab horum similitudine et cognatione; habet enim similitudinem cum Geometria propter figuras et characterismum, cum Musica propter incantationem, cum Arithmetica propter numeros, vices, cum Astronomia propter tempora et motus, cum Optica propter fascinia, et universaliter cum universo Mathematices genere, propter hoc quod vel mediat inter operationem divinam vel naturalem, vel participat de utraque, vel deficit ab utraque, sicut quaedam media sunt propter utriusque extremi participationem, quaedam vero propter utriusque exclusionem, secundum quem modum non tantum media dici potest, quantum tertium quoddam genus, non tantum inter utrumque, quantum extra utrumque. Ex dictis autem speciebus manifestum est quomodo divina, quomodo physica, quomodo alia ab his species est.

Ut autem ad particularia modo deveniamus, habent magi pro axiomate, in omni opere ante oculos habendum, influere Deum in Deos, Deos in (corpora caelestia seu) astra, quae sunt corporea numina, astra in daemonas, qui sunt cultores et incolae astrorum, quorum unum est tellus, daemones in elementa, elementa in mixta, mixta in sensus, sensus in animum, animum in totum animal, et hic est descensus scalae; mox ascendit animal per animum ad sensus, per sensus in mixta, per mixta in elementa, per haec in daemones, per hos [in elementa, per haec] in astra, per ipsa in Deos incorporeos seu aethereae substantiae seu corporeitatis, per hos in animam mundi seu spiritum universi, per hunc in contemplationem unius simplicissimi optimi maximi incorporei, absoluti, sibi sufficientis. Sic a Deo est descensus per mundum ad animal, animalis vero est ascensus per mundum ad Deum; ille est in cacumine scalae, purus actus et activa potentia, lux purissima, in scalae vero radice est materia, tenebrae, pura potentia passiva, sic potens omnia fieri ex imis, sicut ille potens omnia facere ex supernis. Inter infimum et supremum gradum sunt species mediae, quarum superiores magis participant lucem et actum et virtutem activam, inferiores vero magis tenebras, potentiam et virtutem passivam.

Unde omnis lux, quae est in inferioribus, cum ad ea per superiora perveniat, eminentius est in superioribus; omnes quoque tenebrae, quae sunt in superioribus, fortius sunt in inferioribus. Non aequa tamen ratio est atque efficacia tenebrarum et lucis; lux enim diffunditur et penetrat usque ad ima et profunda tenebrarum, tenebrae vero non ita purissimum lucis orbem attingunt: itaque lux comprehendit tenebras, vincit et superat per infinitum, tenebrae vero nedum non comprehendunt neque exuperant neque exaequant lucem, sed mire deficiunt ab illius proportione.

Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi intelliguntur: archetypus, physicus et rationalis. In archetypo est amicitia et lis, in physico ignis et aqua, in mathematico lux et tenebrae. Lux et tenebrae descendunt ab igne et aqua, ignis et aqua a concordia et discordia; itaque primus mundus producit tertium per secundum, et tertius per secundum reflectitur ad primum. Praetermissis istis, quae ad eam, quae superstitiosa habetur, magiam principia spectant, quae, qualiacunque sint, indigna sunt vulgo, ad eorum tantum contemplationem convertemur, quae ad sapientiae supplementum conducunt, et melioribus ingeniis sufficere possunt; tametsi nullum magiae genus noticia et cognitione sit indignum, quandoquidem omnis scientia est de genere bonorum, sicut dicit Aristoteles in prooemio De anima, cui Thomas cum aliis magis contemplativis theologis astipulatur, omnis tamen a profano et scelesto vulgo et multitudine procul fieri oportet, quandoquidem nihil ita bonum est, quod per impium et sacrilegum et per se scelerosum hominum genus in perniciem potius quam in utilitatem consortis generis convertatur.

In genere duplex est efficiens: natura et voluntas. Voluntas mox triplex est: homo, humana, daemonis et divina. Natura in proposito est duplex: intrinseca et extrinseca. Intrinseca adhuc est duplex: materia seu subiectum, et forma cum virtute naturali. Extrinseca quoque duplex: quae potius naturae effigies dicitur, vestigium et umbra seu lux, et illa quae manet in re et in superficie subiecti, sicut lux et calor in sole et in aliis calidis, et illa quae emanat et effluit e subiecto, sicut lux quae funditur a sole et reperitur in rebus illuminatis, et calor qui cum luce in sole et reperitur in rebus calefactis. Ex istarum causarum numeri contemplatione possumus descendere ad diffundendam virtutem seu producendos effectus a prima causa per medias usque ad proximas et infimas, limitando causam universalem, quae non respicit plus hoc subiectum quam illud, ad effectum particularem disponendo plus hoc subiectum quam sit dispositum, quandoquidem stante eadem causa et virtute causae immutabili, pro diversa subiectione et administratione materiae contrarii (non solum diversi) producuntur effectus, unde ex parte principii efficientis sufficit unum et simplex illud, sicut unus sol, unus calor et una lux, conversione et aversione, appropinquatione et elongatione, mediate et immediate facit hiemem, aestatem, diversas et contrarias tempestatum et ordinum dispositiones. Ex eodem etiam materia, si credere volumus his qui vulgariter nominata elementa invicem transmutabilia suspicantur, quorum princeps fuit Plato, qui aliquando una materia et uno efficiente est contentus ad omnium productionem. Sed quicquid sit de operatione respectu primi operatoris et universalis, sive unum sive plura assumat materialia principia, quicunque est in genere secundarum causarum, sive homo sit sive daemon, est quod iuxta multitudinem et varietatem specierum operabilium recognoscat materias plures, habentes actum seu formam, per quem possit subiectum fundere aliquid extra se.

Virtutum seu formarum seu accidentium, quae de subiecto in subiectum deferuntur, aliae sunt manifestae, ut quae sunt in genere activarum et passivarum qualitatum, et earum quae immediate consequuntur eas, ut sunt calefacere frigefacere, humectare siccare, mollificare indurare, congregare disgregare; aliae sunt occultiores iuxta occultos etiam effectus, ut exhilarare contristari, appetitum vel taedium immittere, timorem et audaciam, ut sunt motiva ab extrinsecis speciebus per opus cogitativae in homine et aestimativae in brutis appellant, quibus puer seu infans viso serpente et ovis viso lupo absque alia experientia concipit imaginem inimicitiae seu timorem mortis seu destructionis suae, quorum ratio refertur ad sensum internum, qui sane ex speciebus externis commovetur, mediate tamen. Natura enim ut dedit esse speciebus, item et appetitum unicuique rei conservandi se in praesenti statu, ita etiam impressit internum quendam spiritum, seu sensum dici mavis, rebus omnibus, quo maxime inimica ex quadam superscriptione cognoscant et fugiant, quod non solum in exemplificatis speciebus esse videmus, sed etiam in omnibus quae, emortua et manca esse videntur, in quibus nihilominus inest spiritus praesentem speciem conservare concupiscens pro viribus omnibus; ipsum in guttis cadentibus, quae, ne decidant, conglobantur, et in his quae ceciderunt, quae, ne diffluant et dispergantur, ad centrum adnituntur et ad globum se suis partibus fulcire nituntur; item in paleis seu festucis in ignem iniectis et pelliculis seu membranis, quae subsultant et quodammodo corruptionem suam refugiunt. Hic sensus quidam est in rebus omnibus quidem insitus et vita, quem pro more vulgi non dicimus animalem, ad animam particularem referendo, siquidem neque animalia istae partes possunt appellari, in ordine tamen universi, quem spiritus unus undique diffusus, atque sensus ubique et undique pro captu rei sentit tales effectus et passiones, in rebus omnibus licet contemplari. Sicut enim anima nostra ex toto corpore totum opus vitae producit primo et universaliter, mox tamen quamvis tota est in toto et tota in qualibet parte, non tamen ideo totum facit ex toto et totum ex qualibet parte, sed facit videre in oculo, audire in aure, gustare in ore (quod si ubique esset oculus, undique videret, si ubique organa essent omnium sensuum, undique omnino sentirent), ita et anima mundi in toto mundo, ubicunque talem est adepta materiam, ibi tale producit subiectum et inde tales edit operationes. Quamvis ergo aequaliter sit ubique, non aequaliter ubique agit, quia non aequaliter disposita ubique illi materia administratur. Sic ergo sicut anima tota est in toto corpore, et in ossibus et in venis et in corde, non magis praesens uni quam alteri parti, nec minus praesens uni quam omnibus et omnibus quam uni, tamen hic facit nervum esse nervum, ibi venam esse venam, ibi sanguinem esse sanguinem, ibi cor esse cor. Et ut istis accidit immutari vel per efficientem extrinsecum vel per intrinsecum principium passivum, ita et actum animae alium atque alium fieri necesse est. Hoc est praecipuum principium et radix omnium principiorum, ad reddendam causam omnium mirabilium quae sunt in natura, nempe quod ex parte principii activi, et spiritus seu animae universalis, nihil est tam inchoatum, mancum et imperfectum, tandemque ad oculos opinionis neglectissimum, quod non possit esse principium magnarum operationum; quin immo ut plurimum resolutionem ad huiusmodi fieri oportet, ut novus quasi mundus generetur ex ipsis. Utut enim auro similius sit aes quam cinis aeris, et illius perfectioni similius quam cinis ex aere, tamen in transmutatione hic cinis aeris propinquior est formae auri quam aes, ut etiam videmus semina omnia, quae proxima sunt producendae speciei, propius accedere ad hoc ut sint species ipsae, quam aliae species quantumlibet adsimiles et proximae et cognatae. Qui aliter credit in aequo est atque aliquis existimans facilius simiam formari posse in hominem, quam semen iniectum in matricem, quod proxime erat nutrimentum seu panis. Nihilominus tamen similitudinem et eiusdem speciei formam in omni productione necessarium est adesse, ut in artificialibus ab exemplari, quod est in mente artificis, fit domus et vestis, in productione naturali ab exemplari, quod est proximius materiae formandae, producuntur et definiuntur rerum species; ut videmus eandem nutrimenti speciem, idem caelum et aquam et domicilium converti in substantiam, canis in cane, hominis in homine, felis in fele, et per idem canis generat canem, homo hominem; ubi apertum est, quod tota discriminis causa est propter ideam, quae praesentatur ubique naturae generaliter et postea limitatur ad hanc et illam speciem, ut haec est proximior vel illa. Ita et magus quicunque vult perficere opera similia naturae, est quod praecipue cognoscat ideale principium, specificum quidem a specie, moxque numerale ad numerum, seu individuale ad individuum. Hinc illa imaginum fabrica, et materiae ita formatae portio, et non sine evidenti causa et virtute magi et philosophia confirmante effectum, multi maleficia et medicinam exercent per destinatas quasdam figuras cum certis partibus, vel his quae aliquam communicationem, participationem habent cum re maleficianda vel medenda, et ita opus contrahitur et limitatur ad certum individuum.

Et ex harum rerum experientia, aliis pratermissis rationibus, manifestum est omnem animam et spiritum habere quandam continuitatem cum spiritu universi, ut non solum ibi intelligatur esse et includi, ubi sentit, ubi vivificat, sed etiam in immensum per suam essentiam et substantiam sit diffusus, ut multi Platonicorum et Pythagoricorum senserunt. Hinc est quod species distantissimas visu apprehendit subito absque motu, absque hoc videlicet quod progrediatur oculus vel aliquid oculi repente ad stellas, vel repente a stellis ad oculum. Porro animus ipse cum sua virtute praesens est quodammodo universo, utpote talis substantia, quae non est inclusa corpori per ipsam viventi, quamvis eidem obligata, adstricta. Itaque certis remotis impedimentis, statim subitoque praesentes habet species remotissimas, quae non per motum illi coniunguntur, ut nemo inficiabitur; ergo et per praesentiam quandam. Ipsum et experientia docet in ipsis, qui abscisso naso novum sibi ex aliena carne succrescere fecerunt membrum; siquidem obeunte diem illo cuius erat caro, iuxta modum quo putrescit corpus illius, etiam mutuatus nasus ille putrescit. Hinc manifestum est animam plus se diffundere extra corpus, per totum horizontem suae naturae. Hinc accidit ut non solum sua membra cognoscat, sed etiam omnia cum quibus aliquem usum et participationem et communionem contraxit. Neque est argumentum quod stupidi adducunt, carentes vero philosophiae principio, quod alio tacto aliud non sentit; quod sane uno modo est verum, distinguendo speciem a specie, individuum ab individuo, falsum autem est distinguendo partem a parte. Sicut enim si quis perstrinxerit digitum vel acu pupugerit unam corporis partem, totum subinde corpus turbabitur secundum omnia membra, non secundum illam solum partem, licet ab illa parte solum; (XIV thes.) ita cum animus cuiusque unius continuationem habeat cum anima universi, non sequitur ea impossibilitas, quae fertur in corporibus, quae non se mutuo penetrent; siquidem in substantiis spiritalibus huiusmodi alia est ratio, veluti si innumerae lampades sint accensae, quae concurrunt in virtutem unius luminis, non accidit ut alia alius lumen impediat vel retundat vel excludat. Simile de multis vocibus simul per eundem arem diffusis, item de multis radiis visualibus, ut more vulgi loquamur, quia ad idem visibile totum concipiendum explicantur, ubi omnes per idem medium penetrant, et alii oblique et recte, et non propterea alii alios obtundunt: ita innumerabiles spiritus et animae per idem spacium diffusae non se impediunt, ita ut diffusio unius diffusionem infinitarum aliarum impediat.

Talis virtus cum sit non solum animae, sed et accidentium quorundam, sicut vocis, lucis, visus, ea ratione qua anima est tota in toto et qualibet parte corporis, et tota circa se extra corpus suum totas species longe sepositas atque diversas apprehendit, signum est quod secundum actum primum et substantiam non est inclusa corpori, non est videlicet circumscriptive in corpore, sed definitive tantum ad actus secundos in ipso et secundum ipsum explicandos. Ecce principium quo innumerabilium effectuum, qui admirationem faciunt, causa adducitur, ratio et virtus inquiritur; neque deterioris conditionis debet esse anima et substantia haec divina, quam accidentia quae procedunt ab ipsa tanquam eius effectus, vestigia et umbrae. Si inquam vox operatur extra proprium corpus, in quo enascitur, et est tota in innumerabilibus auribus circumcirca, cur non tota debet esse in diversis locis et partibus ea substantia quae vocem producit, et alligata certis membris?

Ad haec illud est quoque observandum, quod intelligentiae occultae non ad omnia idiomata aures advertunt aut intelligentiam; voces enim, quae sunt ex institutione hominum, non ita attenduntur sicut voces naturales. Propterea cantus, praecipue autem horum tragici (sicut notat Plotinus), in dubiis animae maximam habent efficaciam. Similiter et omnes scripturae non sunt eius momenti, cuius sunt characteres illi, qui certo ductu et figuratione res ipsas indicant, unde quaedam signa in invicem inclinata, se invicem respicientia, amplectentia, constringentia ad amorem; adverse vero declinantes, disiectae ad odium et divortium; concisae, mancae, disruptae ad perniciem; nodi ad vincula, explicati characteres ad dissolutionem. Et haec non sunt in quadam certa et definita forma, sed quilibet, pro dictamine sui furoris seu impetu sui spiritus, in ipsius operis patrationem, ut aliquid desiderat aut execratur, ita utcunque rem quodam impetu nodis ipsis sibi designans et veluti praesenti numini experitur certas vires, quas nullo eloquio et elaborata oratione vel scriptura experiretur. Tales erant litterae commodius definitae apud Aegyptios, quae hieroglyphicae appellantur seu sacri characteres, penes quos pro singulis rebus designandis certae erant imagines desumptae e rebus naturae vel earum partibus; tales scripturae et tales voces usu veniebant, quibus Deorum colloquia ad mirabilium exequutionem captabant Aegyptii; postquam per Teutum vel alium inventae sunt litterae secundum hoc genus quibus nos hodie utimur cum alio industriae genere, maxima tum memoriae tum divinae scientiae et magiae iactura facta est. Itaque ad illorum similitudinem quibusdam hodie fabrefactis imaginibus, descriptis characteribus et ceremoniis, qui consistunt in quodam gestu et quodam cultu, quasi per certos nutus vota sua explicant Magi quae intelligantur, et haec est illa Deorum lingua, quae aliis omnibus et quotidie millies immutatis semper manet eadem, sicut species naturae manet eadem. Eadem ratione numina nos alloquuntur per visiones, per insomnia, quae licet nobis aenigmata appellentur [tamen] propter desuetudinem et ignorantiam et hebetudinem nostrae capacitatis, tamen sunt ipsissimae voces et ipsissimi termini rerum repraesentabilium; sicut autem se habent istae voces ad nostrum captum, ita etiam se habent [se] nostrae voces latinae, graecae, italicae, ut audiantur et intelligantur a numinibus aliquando superioribus et aeviternis, qui differunt a nobis in specie, ita ut non facile nobis possit esse commercium cum illis, magis quam aquilis cum hominibus. Et sicut homines unius generis cum hominibus alius generis sine idiomatum communione non est conversatio neque contractio, nisi per nutus, ita et nobis cum certo numinum genere, non nisi per definita quaedam signa, sigilla, figuras, characteres, gestus et alias ceremonias, nulla potest esse participatio. Qui magiae ergo praesertim ea specie, quae theurgica est, sine huiusmodi vocibus et scripturis vix quippiam poterit magus promovere.

De respectu ad communionem seu consortium rerum.

Inde credere et considerare licet causam, qua non solum actio est ad propinqua, sed etiam ad remota secundum sensum; secundum rem enim, ut supra dictum est, per communionem spiritus universalis, qui est totus in toto et qualibet mundi parte. Unde evenit, ut sicut diversa lumina simul in eodem spacio concurrunt, ita et diversae secundum potentiam vel actum, secundum finitum sive secundum infinitum numerum animae in universo consociantur, corpora non ita, quorum esse circumscriptive a propria superficie seu peripheria definitur, quaeque secundum diversas partes etiam et innumerabiles in diversis et innumerabilibus locis consistunt (ubi locum intelligimus spacium). Sic ergo corpus nullo pacto agere potest in corpus, neque materia in materiam, neque eiusdem materiae partes et corporis in alias corporis partes agere possunt, sed omnis actio est a qualitate, a forma et tandem ab anima. Haec primum immutat dispositiones, ut deinde dispositiones mutent corpora. Sic corpus agit in corpus distans et in propinquum et in propriis partibus per consensum quendam, copulam et unionem, quae est a forma; et quia propterea omne corpus ab anima regitur seu spiritu quodam partes partibus connectente, ut accidit unam animam agere in alteram ubique et undique sibi propinquam, ita etiam necessario evenit, ut agat in corpus, ubicunque sit illud quod illi animae subministrat atque subest. Qui noverit ergo hanc animae continuationem indissolubilem et eam corpori quadam necessitate astrictam, habebit non mediocre principium, tum ad operandum, tum ad contemplandum verius circa rerum naturam. Et hinc prompta erit ratio qua non datur vacuum, nempe spacium sine corpore; neque etenim corpus unum ab uno loco recedit, nisi succedente altero. Anima enim corpus proprium in vita destituit, universum vero corpus ne quidem destituere potest, vel si mavis dicere ab universo corpore destitui; relinquens enim unum simplex seu compositum, in alterum seu compositum seu simplex deferetur, vel ab uno relicta corpore ab alio praevenitur vel subvenitur. Itaque indissolubilem habet nexum ad universalem materiam; quapropter cum ipsius natura sit ubique tota et continua, ubique materiam corpoream consistentem agnoscit. Hinc sequitur conclusio vacuum non esse utpote quod sit spacium sine corpore, sed vacuum esse utpote spacium in quo diversa corpora sibi succedant et moveantur. Hinc etiam continuus motus est partium corporis unius versus partes corporis alterius, nempe per continuum spacium et non interruptum quasi vacuo inter plenum et plenum mediante, nisi vacuum velimus appellare spacium in quo nullum corpus est sensibile.

(XVIII thes.) Corpus vere continuum est corpus insensibile, spiritus nempe areus seu aethereus, et illud est activissimum et efficacissimum, utpote animae coniunctissimum propter similitudinem, qua magis recedit a crassitie hebetioris substantiae sensibilis compositorum. Esse corpora insensibilia et spiritualia praedictae efficaciae; et a quibus vere in corporibus sensibilibus ipsis omnis est virtus, indicat areus ipse spiritus, qui mare universum concutit et discutit, et invictissimus ventorum impetus, qui serenissimo existente are purissimoque concutit terram, frangit arbores, diruit aedificia. Ut optime notat Lucretius, hoc corpus spiritale est quod omnia operatur in ipsis sensibilibus, unde ipsum ab anima differre non arbitrabantur plurimi philosophorum; unde illud poetae 'quantum ignes animaeque valent', hoc est ar. Ignis quoque, qui non in crassa materia consistit, ut carbones, et unde dicuntur ignita corpora, ab are non differre intelligitur nisi accidente quodam. Immo verus ignis est verus spiritus, qui in ignito est consistens, torpens; extra ignita est existens, vegetans; in flamma est in media quadam dispositione, veluti motu quodam. Per hunc spiritum diversimode formantur corpora diversa et animalia. Si non omnia corpora composita sunt animalia, omnia tamen animata intelligere oportet, nempe in omnibus unius generis animam, licet non unius et eiusdem actus, propter alias et alias materiae dispositiones et idearum obiectus. Hinc accidit ut, cum diversae sint formae et contrariae, nec non ratione et differentia, quibus alia cum aliis concurrant, ita etiam contraria sint loca appulsus et impetus, et alia fugiant ab aliis et alia persequantur alia, quod totum a compositionis conditione proficiscitur.

Utque omnia in proprio esse conservari desiderant, ita et invita a loco propriae conservationis et consistentiae divelluntur et non sine forti resistentia repugnant, quae adeo fortis est, ut non prius sol vel ignis aquam ad se trahat per areum spacium, quam illam ari assimilaverit, nempe in vaporis consistentiam converterit; quod ubi factum fuerit, tunc illa substantia quae erat aqua non invita trahitur, sed eodem appulsu quo allicitur, per se ipsum etiam veluti consentiendo contendit, itaque paulatim magis atque magis ad ignis similitudinem accedens, fit tandem ipse ignis. E contra corpus, quod in forma ignis subtilissimum a spiritu continetur, ordine contrario concrescens seu crassescens in aquae remigrabit speciem. Sic ergo ab aqua ad vaporem, a vapore in arem, ab are in tenuissimum et penetrativissimum aethereum corpus eiusdem substantiae et materiae fit immutatio, quam Aegyptii, Moises, Diogenes Apolloniates appellant spiritum, sed differunt, quia Moises spiritum ab anima non distinguit (ex editis verbis; de sensu enim illius non iudicamus), illi vero distinxerunt. Alia substantia est arida seu atomi, quae sunt corpora indissolubilia, solidissima, per se nullam continuitatem habentia neque divisibilitatem, et propterea convertibilia non sunt in aliud corpus; substantia enim aquae seu spiritus seu aris, quae eadem est, nunquam in substantiam atomorum seu aridae commigrabit, neque e converso.

Summa et divina et vera, utpote maxime naturae consona, philosophia est, quae rerum principia posuit aquam, seu abyssum seu stygem, item aridam seu atomos seu terram (non inquam tellurem), item spiritum seu arem seu animam, et quartum lucem; haec enim ita sunt ab invicem distincta, ut unum non possit unquam in alterius naturam transformari, sed bene concurrunt haec et associantur, ubi magis, ubi minus, ubi omnia, ubi quaedam.

De motu rerum duplici et attractione.

Duplex est rerum motus: naturalis et praeternaturalis; naturalis qui est a principio intrinseco, praeternaturalis qui a principio extrinseco; item naturalis qui est conveniens naturae, consistentiae vel generationi, praeternaturalis qui non. Et hic est duplex: violentus, qui est contra naturam; et ordinatus seu coordinabilis, qui non repugnat naturae. Motus naturalis communiter loquendo secundum omnia genera seu omnes categorias habetur, non discernentibus inter motum et mutationem. In praesentiarum omnibus aliis motibus et eorum speciebus omissis, de motu secundum locum naturali considerantes dicimus ipsum esse duplicem: alterum rerum naturaliter constitutarum et in proprio loco degentium, et hic motus aut est circularis, aut circularem motum imitatur; alius est rerum naturalium non naturaliter constitutarum, et hic motus est rectus. Recta enim ar movetur ad vacuum complendum; rect lapis per arem, et corpora graviora per aquam penetrando deferuntur, ut locum, in quo vel naturaliter quiescant vel moveantur, habeant; rect, quantum possibile est, contrarium fugit a contrario, ut fumus, vapor, aqua ab igne (per eam enim lineam citius ad distantiora perducitur); rect etiam simile tendit ad simile et conveniens sibi, ut palea ad ambram, ferrum ad magnetem, ut melius et satius conquiescant vel commoveantur. Est tertia species motus, qui est partium omnium et fluxus et influxus ab omnibus corporibus naturalibus, quae circum undique aliquid secundum multiplicem rationem a se ipsis eiaculantur; et hic motus in praesentiarum appelletur sphaericus. Non enim est secundum unam lineam rectam vel ut a medio, vel ut ad medium, vel circa medium, sed secundum infinitas lineas velut ab eodem centro, quandoquidem a toto convexo perimetro seu superficie ab interno aliquid corpora omnia excutiunt et emittunt, rursum etiam in se ipsa recipiunt et immittunt; adolescunt autem atque vigorantur, quando convenientiorum influxus superat effluxum, e contra vero senescunt, decrescunt, torpent, quando extraneorum influxus et naturalium effluxus fit maior, tandemque ex ista causa corruptio inest rebus et mutatio, quae mutatio omnis seu alteratio et dissolutio * * *. De duobus primi generis motibus nulla est controversia secundum sensum, ut eorum consideratio et enumeratio est vulgata; penitius vero consideranti tertius non modo verus atque conveniens, sed etiam necessarius invenietur. Ille sensibilis est maxime in illis, quae maxime sensibiles habent qualitates, ut in igne, qui non ad unum latus seu unam partem calefacit, sed circum undique, ubi repente exuscitatur, circum undique inflammat, illuminat; ita et vox, sonus, medio circum undique aequaliter disposito, circum undique aequaliter penetrat. Item secundum sensum olfactus est manifestum a rebus odoriferis continuo partes aliquas effluere; neque enim accidens illud sine certis partibus vel certa substantia diffluente compositum circumprogreditur. Similiter cum specie, simulacro et huiusmodi sensibilibus accidentibus innumerabilia alia accidentia cum certis quibusdam partibus effunduntur, quae sane partes mirum in modum remotae a minimis illis sensibilibus, ut est manifestum etiam in quibusdam quae per multos annos redolent, quantumlibet modicae quantitatis. Ultra huiuscemodi sensibiles qualitates seu virtutes, quae circum sphaeraliter a corporibus transmittuntur, sunt et aliae, spiritaliores et hebetiores, quae agunt non solum in corpus et in sensum, sed etiam in penitiorem spiritum, et profundiores animae facultates attingunt incutiendo certos affectus et passiones, ut vulgatum est de virtute multorum lapidum, radicum, mineralium. Patet item in fascinationibus et in his, quae per oculi iactus perficiuntur active atque passive, ut regulus vel a longinquo homine prospecto visus acie perimit.


Quomodo magnes trahat ferrum, corallium sanguinem etc.

(XXII.) Ex istis sequitur ratio, qua magnes secundum genus attrahit. Porro attractio est duplex: quaedam ex consensu, ut quando partes moventur ad suum totum, locata ad suum locum, similia rapiuntur a similibus, et convenientia a convenientibus; alia est sine consensu, ut quando contrarium trahitur a contrario propter victoriam illius, quod non potest effugere, ut quando ab igne raptatur humor, ut patet in pelvi ignita superposita super pelvi aquam continente, quae virtute caloris sorbetur, ut raptim sursum ascendat. Idem est manifestum in vorticibus et turbinibus qui in mari accidunt, ut interdum ipsae naves cum undis in sublime ad multam distantiam rapiantur. Sic vero rapi contingit tripliciter. Uno pacto per rationes sensibiles, ut in istis modo numeratis, et etiam ut ubi cum aris attractione et absorptione ea quae in are sunt etiam attrahuntur; et est manifestum etiam in fistulis, per quas aqua sorbetur, ad omnis loci differentias ascendendo, progrediendo per dictam rationem; quia, are in fistula contento attracto, cum alius ar loco illius succedere non possit, succedat aqua vel terra vel aliud quod locum impleat. Quod si nihil succedere possit, ar ipsa spatii vi revocatur et retinetur, ut patet interdum exugentibus vel ebibentibus orificio obstructo, quorum lingua vel labra virtute mediantis aris atque compressi tenacissime orificio agglutinantur et vice versa exuguntur, ut ex eorum poris eliciatur spiritus ad instaurandum seu refovendum quod fuerat abstractum a loco seu spacio.

Est et alia attractionis species insensibilis, qua magnes trahit ferrum, cuius rationem non possumus referre ad vacuum vel huiusmodi, sed tantum ad effluxionem partium ab universis corporibus seu atomorum. Evenit enim ut ubi atomi unius generis ad atomos similis vel affinis congenei, vel genitabilis speciei, pervenerint mutuoque occurrerint, tunc accendatur appetitus et appulsus unius corporis ad alterum, ut subinde totum quod fuerit devictum ad potentius totum moveatur; ad quod enim omnes partes appulsum habent, et totum appellere necesse est. Hoc sensibiliter elucescit in lampadibus accensis, quarum si proxima inferior extinguatur, per ipsius fumum seu spiritus illos effluentes (qui in proxima sunt dispositione, ut sint flammei vel pabulum ignis) flamma descendet tanquam rapta deorsum ad accendendam inferiorem facem. Ita etiam videtur in facis flammulis, quae ne perimantur absumpto humore in proprio subiecto, manifeste adnituntur ad materiam proxime dispositam, nempe ad locum maioris flammae, rect vel per transversum transcendendo vel progrediendo, proficiscuntur. Ita accidit devictis partibus ferri, quae ad magnetem quaquaversum discurrunt, per aliud genus virtutis seu qualitatis attractae (neque etenim omnis operatio in rebus naturalibus et huiusmodi mixtis ad qualitates duntaxat activas et passivas est referenda), licet interdum concurrant etiam necessario, non tamen principaliter. Quod vero per effluxum partium, qui fit ab huiusmodi subiectis, haec attractio proveniat, illud indicat, quod magnes perfrictus et ambra paleam trahendo et ferrum tanto amplius roborantur; calor enim ille maiorem partium effluxum inducit, in cuius virtute est poros aperire et corpus rarefacere.

Manifestum hinc est quoque simile iudicium quo modo suo rhabarbarum trahit choleram ab extremitatibus seu a partibus circumferentialibus animalis ad intestina, quando sufficientis fuerit virtutis, non inquam tantae ut quamprimum a natura expellatur antequam operetur, nec tam remisse, ut moveat tantum humorem et non attrahat. Quod etiam in magnete et similibus virtus et efficacia attractiva non sit a qualitate passiva vel activa, secundum vulgatum genus actionis vel passionis, veluti reperitur in quatuor elementorum formis, signum est quod et ipsum ferrum, quod fuerit a magnete contactum, imbuit vim eandem trahendi aliud ferrum. Quod si esset a qualitate elementari, non accideret hoc; calor enim et frigus accidentaliter advenientia subiectis cum ipsius calefacientis absentia evanescunt. Oportet igitur ad effluxum partium hoc referre, quae a magnete effluentes in ferrum influxere, spiritalis substantia. Aliam rationem horum effectuum vel verisimilem difficile est effingere, et hac perspecta, quae undique sibi constat, varias chymaeras et somnia, quibus alii huius attractionis causas sunt commenti, facile est examinare.

Ad idem iudicium refertur atque causam, quod adamas dicitur impedire hanc attractionem, similiter et varia varias alias, quae propria effluente virtute quadam nata sunt, hebetare alienam virtutem, sicut et alia quaedam intendere et acuere, ut fertur adamanta magnanimitatem animo deferentis inprimere.

(XXIII.) De attractione vero magnetis a polo, non facile est causam adducere, si non verum est illud quod aiunt, ad illam regionem montes similis speciei reperiri quamplurimos et magnos, quod tamen est difficilis persuasionis. Esto enim illud: quaeritur, quare ad omnem distantiam talis attractio fiat. Neque enim hic loquimur de attractione magnetis non activa sed passiva; num vero magnes magnetem trahat, hoc nondum sum expertus. Tales quoque montes si sunt et ad tantam distantiam virtutem habent, certe si a zona torrida trahunt acum vel tropicis, a nostris regionibus deberent trahere homines armatos; sed hoc omnino ludicrum videtur. Mitte quod magnes trahit ferrum, quando nihil intermediat praeter arem, atque per lineam rectam, modo a regionibus nostris ad illas partes, ubi sunt montes et scopuli magnetis, ultra mare septentrionale, magnus terrae tumor intercedit. Traheret ergo magnes ferrum vel (si ratione similitudinis traheret) magnetem, si magnete nostra existente in A, montes essent in D; modo in B vel in C necessario reperiuntur, ita ut manifeste intercedat tum magna distantia recta AB vel AC notata, tum etiam tumor terrae ingens per arcum AB et AC notatum. Apparet ergo multis modis absoluta vulgata illa atque famosa ratio. Atque dictis rationibus hanc quoque annectimus quod montes isti magnetis non habent virtutem attrahendae magnetis ratione similitudinis; id enim si esset, multam magnetem videremus attrahere magnetis portiunculam. Huius ergo effectus non rationem damus attractionem aliquam, quia, ut dictum est, rationabilius ferrum inde attraheretur, sed potius fugam ex antipathia; contrarii quippe natura est istius mineralis atque ferri, quae sunt foetus terrae atque terrestres frigidae consistentiae. Unde contra evenit illis atque floribus fere universis, qui convertuntur ad solem et per viam solis ipsum respiciendo insequuntur, ut non modo videre licet in hac ratione dicta de heliotropio, sed in narcissi flore, croco et innumerabilibus aliis. Haec ergo, tanquam inimica soli atque calori, tuto dicemus ad partes adversas illis atque maxime oppositas converti seque proripere.

Epilogus motorum quibus aliqua moventur.

Localiter ergo moveri pluribus invenimus rationibus accidere: primo ad vitae consistentiam et conservationem, quae est per motum (virtute enim animae et spiritus nativi res in suo loco circulariter moventur, ut supra dictum est); secundo per fugam contrarii; tertio per adsectationem convenientis seu boni; quarto per expulsionem seu extrusionem a pellente contrario; quinto per violentam attractionem etiam contrarii indigentis seu appetentis ipsam materiam convertibilem in se ipsum; sexto per animalem electionem concurrentem cum consensu naturalis potentiae; ultimo per violentiam, quae arte vel quoque studio naturae vires impedit et retorquet alio, vel etiam ipsius naturae, quae dum fortis est in una parte ad aliquid movendum, naturam alterius mobilis minoris virtutis impedit et retundit, ut fere ubique accidit; a naturali enim fluxu aquae unius occurrente fluxus alterius impeditur, ut accidit in fluminibus ad Oceanum mare defluentibus, quae a maris fluxu patiuntur ut per multa milliaria versus fontes suos et ipsa refluant.

De vinculis spirituum.

Supra dictum est spiritus alios crassiorem, alios subtiliorem incolere materiam, alios in compositis, alios in simplicioribus corporibus consistere, alios sensibilia, alios insensibilia; unde operationes animae aliis sunt promptiores, aliis difficiliores, aliis hebetatae, aliis aptatae, aliis ablatae. Alii item secundum genus unum, alii secundum aliud genus potentius operantur; unde hominibus datae sunt quaedam operationes et actus et voluptates quibus privantur daemones, et e contra. Illis autem promptior est penetratio circa corpora et immissio cogitationum, quandoquidem usque adeo sensibus internis impressiones quasdam obtrudunt, ut ea quae ipsi suggerunt, per nosmet ipsos excogitare videamur interdum. Proportionaliter enim videtur se habere eorum informatio, atque analogia quaedam est, ad hoc quod quispiam velit sensum aliquem exuscitare et loco distantiore, opus est clamore, ut per auditum ad sensum internum conceptiones alicuius perducantur, propinquo ergo clamore non est opus sed submissiore voce, proximo sufficit auribus insusurrare; daemoni vero ne auribus ipsis quidem opus est, neque voce, neque susurru, sed sensum ipsum internum ita penetrat, ut dictum est. Sic immittunt somnia non solum et faciunt voces exaudiri et quaecunque videri, sed etiam vigilantibus certas cogitationes, quas ab alio vix esse cognoscantur, interdum per aenigmata, interdum expressioribus sensibus veritatem inculcantes, interdum fortasse decipientes; atqui non omnibus omnia licent, quandoquidem certa serie atque ordine peraguntur universa.

Neque spiritibus seu daemonibus omnibus aeque omnia constant atque licent et sunt perspecta; longe enim plures species eorum esse comperimus, quam possint esse rerum sensibilium. Unde et ex ipsis bruta quaedam sunt animalia et sine ratione nocentia, ut multum degant infra humanam sapientiam, hominibus tamen nocere possunt aeque atque perniciosa animalia atque venena. Tale genus illud quod appellat Marcus surdum et mutum, hoc est sine ratione, quod nullum cognoscit imperium, nullas minas, nullas preces exaudit et percipit; et ideo impotentes protestabantur se ad eos eiiciendos, sed aiebant illud genus per ieiunium seu abstinentiam, et orationem seu mentis elevationem, et sensus energiam superari posse atque vinci. Et hoc est physicum, quandoquidem crassi illius generis, veluti pabulum et illecebrae, sunt humores crassioris et terrestrioris melancholiae, quae per inediam extenuanda vel per accommodata pharmaca prudenter depellenda medico committuntur.

Est et aliud genus timidum, suspiciosum, credulum, quod voces exaudit et intelligit, inter possibile vero et impossibile, conveniens et inconveniens non distinguit, more hominum somniantum et eorum quorum perturbata est phantasia; et hoc genus minis ipsis mortis, carceris, ignis et similium solet a corporibus fugari.

Sunt et alii prudentiores, quorum magis area est substantia illa simplex, qui nullo cultu, nulla religione, nullis orationibus moventur, sed haec omnia pro arbitrio fingunt, et hominibus illudentes timorem, iram, religionem et similia simulant, callent linguas et scientias, sed nihil constanter asseverant, utpote genus invidiosum, quod confusionem et dubia mentibus et sensibus hominum immittant.

Aethereum vero, purum lucidumque genus, omnes conveniunt in eo quod sit omnino bonum et hominibus probis amicum, nullis vero inimicum, sicut ex areis alii aliis sunt amici, aliis vero inimici et infensi.

Aquei vero et terrestres aut inimici sunt aut non amici, utpote minus rationales et propterea timidiores, et iuxta illud 'quem metuunt, oderunt' et libenter laedunt.

Ignei vero, qui proprius Dii appellantur et heroes, dicuntur Dei ministri, quos Cabalistae appellant Fissim, Seraphim, Cherubim, de quibus dixit Psaltes propheta 'qui facit angelos eius spiritus, et ministros eius flammam ignis'; unde recte colligunt Basilius et Origenes angelos non esse omnino incorporeos, sed spiritales substantias, hoc est subtilissimi corporis animalia, quos per ignes et flammas ignis significat divina revelatio.

In omni ordine spirituum sunt praesides et principes, pastores, duces, rectores, gradus, penes quos sapientiores et potentiores imbecillioribus et rudioribus dominantur et praecipiunt; et haec imperia non sunt aeterna, neque ita brevis consistentiae sicut humana, quandoquidem vitae illorum sunt multis rationibus vitae nostrae incomparabiles, utpote facilius est animam conciliare sibi corpus simplex, quam ex contrariis compositum, quale nostrum; illorum corpora facillime passibilia esse facile defendunt, quemadmodum passibile est ar, aqua magis quam composita quaedam corpora. Porro eadem facilitate reficiuntur, sicut ar discissus facillime reintegratur, et partes aquae count postquam fuerint penetratae; et non est ludicrum et poeticum figmentum quod Virgilius Aeneam stricto gladio permeantem loca umbrarum eas perterruisse asserit.

Alii spiritus humana, alii aliorum animalium incolunt corpora, alii plantas, alii lapides et mineralia, et omnino nihil est spiritu destitutum et intellectu, et nusquam spiritus aeternam sedem sibi destinatam comparavit, sed fluctuat materia de uno in alium spiritum et naturam seu compositionem, fluctuat spiritus de una in aliam materiam; et hoc est alteratio, mutatio, passio et tandem corruptio, nempe partium certarum et a certis partibus segregatio et cum certis compositio; nam mors aliud non est praeterquam dissolutio. Atqui neque spiritus ullus neque corpus ullum interit, sed complexionum tantum et actuum mutatio est continua.

Iuxta autem varios actus, qui a compositione varia proficiscuntur, varii sunt amores et odia, quandoquidem universa, sicut dictum est, in praesenti esse consistere cupiunt, quandoquidem alius status et novi esse aut nihil intelligunt aut ambigunt; ideo generale quoddam vinculum est amoris reciproce animae ad proprium corpus et (modo suo) proprii corporis ad animam. Hinc pendet ex diversitate naturarum et appulsuum vinculorum, quibus tum spiritus tum corpora obligantur, diversitas, de quibus mox erit disserendum, postquam de analogia spirituum et compositorum definierimus.

De analogia spirituum.

Porphyrius, Plotinus et alii Platonici ita spiritibus corpora distribuunt, ut purissimi et optimi, qui etiam Deorum nomine inscribantur, sint igneae substantiae quoad corpus, eamque simplicissimam esse et purissimam; hi vero, qui aliis constant elementis crassioribus, non sine subtilioris elementi participatione consistunt, ut arei habeant arem cum igne commixtum, aquei cum igne arem, terrestres cum igne arem et aquam. Invisibiles vero substantiae sunt propter corporis eorum tenuitatem. Porro terrestres et aquei ad libitum concreto et inspissato vapore interdum visibiles redduntur, et in regionibus purioribus are sereniore et tranquilliore etiam apparent. Et mihi contigit eos vidisse ad montes Liberi et Lauri, nec mihi soli, sed frequenter apparent incolis loci illius, quibus interdum sunt (mediocriter tamen) infensi, bestias abducentes et occultantes, quas iterum post aliquot dies reducant ad propria stabula. In aurifodinis et aliis subterraneis locis, ut in montibus Gebennae, satis est vulgatum et compertum frequentissime occurrere fossoribus, quibus interdum sint tum molesti, tum adiutores, tum significatores casuum. Ad hoc genus referuntur hi, quos circa Nolam ad templum Porti in loco solitario, et etiam sub quadam rupe ad radices montis Cicadum, quod fuit olim coemeterium pestiferatorum, et ipse et multi expertus sum et experiuntur nocturnis illae temporibus praetereundo multis lapidibus impetitus, qui minimo intervallo plurimi a capite et aliis corporis partibus magno cum impetu dissilientes importune insectando ad non mediocre intervallum, nunquam tamen laesionem ullam corporis intulerunt tum mihi tum aliis omnibus qui idem testificantur. De his Psellus in libro De daemonibus meminit, appellans eos lucifugos, iactores lapidum, quorum tamen iactus sint inanes.

Esse daemones subterraneos non solum sensus, experientia et ratio, sed etiam et divina quaedam authoritas confirmat apud sapientissimum et multae philosophiae ac profundissimae librum Iobi. Ille maledicens diei in qua natus est, his verbis utitur, ubi ait 'pereat dies in qua natus sum' etc., ubi post paucas sententias infert 'quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt?' 'cur egressus ex utero non statim perii?', 'aut sicut abortivum absconditur, non substiti?', 'nunc enim dormiens silerem, et in somno irrequiescerem cum regibus et principibus terrae, qui aedificant sibi solitudines et replent domos suas argento'; quibus vero ex ore ipsius Iobi prolatis verbis nihil expressius ad propositum.

Sic etiam, ut supra dictum est, alii spiritus aliis corporibus sunt inclusi, certo quodam ordine et iustitia gradus istos distribuente, et Origenes, Pythagoras et Platonici homines inter daemones annumerant, hosque non bonos, sed qui boni fieri possint atque peiores, unde ad meliorem vitam disponantur atque deteriorem. Quapropter vitam istam tum theologi christiani tum et meliores philosophorum sectae viam quandam atque transitum, peregrinationem atque militiam appellant. Simile iudicium de aliis generibus consistentiae. Porro in optima harum ad quam cum devenerit anima seu spiritus, in ea intelligitur diutissime perseverare; et hoc est quod a principio dicebamus, omnem substantiam spiritalem reduci ad unum, omnem materialem ad tria, animam esse unum, suum Deum, et primam mentem esse unam supra omnia, animam universi esse unam.

Ad haec valde verisimile est morbos omnes esse malos daemones, unde et cantu et prece et contemplatione et animae extasi depelluntur, et contrariis provocantur. Neque est negandum hominibus certis esse quosdam spiritus dominatores, quorum virtute certae morborum species dissipentur, ut aiunt de Cyro et aliis Persarum regibus, qui tactu pollicis lienosos curabant. Vulgatum atque satis compertum est idem in Galliarum regibus, qui pollicis tactu scrophulas curant; idem saliva dicitur efficere posse septimus ex eodem parente natus absque femina mediante.

Daemones proinde esse corporeos et iuxta varia atque diversa corporum genera varios atque diversos, illud argumento est, quod affectus habent, libidines, iras, zelum, similia affectibus humanis et compositorum animalium crassioris sensibilisque materiae; ab his enim inventa sunt sacrificia et caedes animalium, quorum apparatu et fumo summopere delectari protestati sunt; et istos oportet esse complexionis valde affinis nostrae, e quibus [sunt] alii ad alias gentes et nationes sunt affecti, caeteras omnes detestantes et abominantes. Horum alii sunt nominati, famosi et potentiores, alii vero magis plebeii, quos Romani patellares Deos appellabant, nempe quibus non essent definita sacrificia et oblationes. Talia vero fercula non est credibile illis tam necessaria esse quam iocunda (possunt enim sibi ipsi per se quae sunt necessaria comparare), tamen haec ad eorum luxum sunt superinventa, quae sine hominum administratione sibi minime adcompararent; etsi enim multa melius quam nos novere, non tamen aeque ac nos multa movere et alterare possunt per se spiritualioris et nobilioris et mitioris complexionis. Sunt qui magis fumigiis delectantur, quibus thure, croco, musco, ambra et odoriferis floribus olim adsistere sufficiebant.

Nobilioris et eminentioris conditionis illi perhibentur, quibus hymni, cantus atque musicalia instrumenta arrident.

Super horum conditionem est Deorum conditio, quorum natura 'non est indiga nostri, nec bene pro meritis capitur neque tangitur ira'; male enim affici a nobis atque bene eorum est, quae aliquo pacto a nobis requirere et accipere possunt ut melius et iucundius habeant; id vero in felicissimo statu constitutis minime convenire videtur.

In fine illud est firmiter asserendum et mente tenendum, quod spiritu, anima, numine, Deo seu divinitate omnia sunt plena, et intellectus et anima ubique totus et tota est, sed non ubique facit omnia. Hoc insinuavit poeta ex dogmate Pythagorico:

Principio caelum et terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et totus se corpore miscet.
Hinc hominum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.

Idem dicit sensus sacrorum arcanorum ab omni vulgo receptus, ut in Psalmo et in libro Sapientiae 'spiritus domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia', et alibi 'caelum et terram ego impleo'.

Differt autem corporea substantia ab huiusmodi substantia mentis, animae atque sublimis spiritus, quod universum corpus est totum in toto et universo, ipsa vero est tota in qualibet parte, ubique videlicet totum quoddam constituens et totius imaginem referens, ubi clarius, ubi obscurius, ubi singularius, ubi multipliciter, ut eiusdem ideae species atque lucis ab omnibus materiae particulis tota refertur, sicut etiam tota a tota materia, quod sane in magno speculo licet contemplari, quod unam unius rei refert imaginem, idemque rursum in mille frusta contritum ex omnibus partibus integrum nihilominus refert imaginem. Sic etiam diversae aquae partes et hypostases, avulsae a toto Amphitrite seu universali Oceano, diversa recipiunt nomina et proprietates, quae omnes, in unum subinde confluentes Oceanum, unum habent nomen et proprietatem; ita si omnes spiritus et aris partes in unum Oceanum confluerent, unam animam efficerent, quae alioqui multae sunt et innumerae. Hinc secundum primaevam consistentiam unam philosophi dicunt materiam, unum spiritum, unam lucem, unam animam, unum intellectum.

Iam ad multiplex spirituum vinculum referendum convertamur, ubi omnis magiae doctrina continebitur.

(iuxta III ) Primum vinculum, quo spiritus alligantur, est generale, quo metaphorice Triviae triceps Cerberus, ostiarius inferni, alligatus fingitur; est triplex facultas, quae requiritur in vinciente seu mago: physica, mathematica et metaphysica. In prima est fundamentum, in secunda gradus, in tertia cacumen scalae: prima habet rationem principiorum activorum et passivorum secundum genus; secunda temporum, locorum et numerorum; tertia universalium principiorum et causarum. Hic est funiculus triplex, qui difficile rumpitur.

( V) Secundum vinculum triplex est, quod requiritur tum in operante, tum in operato, tum in eo circa quem est operatio, et est fide seu credulitate constans, item invocatione, item amore et ardenti affectu cum activorum ad passiva applicatione; animae enim est effective immutare corpora seu compositum, corporis vero materialiter est immutare animam. Haec nisi accesserint seu adsint praesertim, curando, movendo et agitando nihil fiet; unde fortunatissimus magus est cui multi credunt, multae est persuasionis.

( XI) III. vinculum, quod habetur efficiens, est numerus principum, qui iuxta cardines universi quatuor distribuuntur ad ea opera, quae a caelo perquiruntur et a natura. Praeter hos pro effectibus voluntariis et extranaturalibus sunt principes determinatum locum non habentes.

( XII) IV. vinculum est anima mundi seu spiritus universi, qui omnia copulat unitque omnibus; unde ab omnibus datur aditus ad omnia, sicut dictum est in superioribus.

( XIII) V. vinculum sunt animae astrorum et principes locorum, ventorum, elementorum.

( XIII) VI. Animae seu daemones praesidentes temporibus, diebus, tempestatibus et ipsis elementis.

( XIV et XXV) VII. Animae hominum tyrannorum, principum et eorum qui aliqua celebritate insignes extiterunt, unde in numina evasere.

( XV) VII. Divina nomina et divinorum ordinum nomina.

( XVI) IX. Characteres et sigilla.

( XVII) X. Obtestationes, coniurationes, quae fiunt virtute superiorum in inferiora, ut qui per bonos daemones malos eiiciunt, alii per superiores, malos inferiores. Item alliciuntur per sacrificia, holocausta, terrentur per minas, provocantur per virtutes radiorum et influxuum.

( XVIII) XI. Per triplicis mundi virtutem: elementaris, caelestis et intellectualis.

( XIX) XII. Dispositio petentis bona a bonis, castitas, honestas, purgatio, abstinentia.

( XX) XIII. Item adiectio cultuum et rerum naturalium, in quibus latent spiritus hi qui analogiam habent ad eos quorum opera perquiruntur.

(iuxta XXI ) XIV. Rationes cultuum secundum eorum differentias.

( XXII) XV. Consecrationum vis ex parte conservantis, ex parte orationis et ex parte ritus.

( XXIII) XVI. Feriarum, infastorum et fastorum dierum et horarum cognitio.

( XXIV et XXVII) XVII. Religiosarum observationum, quae consistant in puritate locorum, lotionibus, contactibus, suspensionibus, indumentis, fumigiis, sacrificiis, iuxta rerum et mediorum differentias.

( XXVII) XVIII. Applicatio activorum et passivorum, ut elementorum primorum vel proximorum, subinde lapidum, metallorum, plantarum et animalium iuxta conditiones quatuordecim.

( XXVIII) XIX. Annuli.

( XXIX) XX. Artificia fascinationum.

Praeter haec generalia vincula sunt quae in septemdecim articulis ex Alberti doctrina colliguntur, quorum quaedam sunt relata, quaedam referenda supersunt.

De vinculis spirituum,

et primum de eo quod est ex triplici ratione agentis, materiae et applicationis.

( XXIV) Ad hoc, ut actiones in rebus perficiantur, tria requiruntur: potentia activa in agente, potentia passiva in subiecto seu patiente seu dispositio, quae est aptitudo quaedam vel non repugnantia seu impotentia resistendi (quae omnia ad unum terminum reducuntur, nempe potentiam materiae), et debita applicatio, quae est per circumstantias temporis, loci et reliquorum concurrentium; omnia ut uno verbo dicam, ad agentem, materiam et applicationem. Ex defectu horum trium perpetuo impeditur omnis actio, simpliciter loquendo, quandoquidem etiamsi perfectus sit tibicen, per tibiae imperfectionem impeditur, et applicatio unius ad alterum est inanis. Itaque impotentia materiae ponit impotentiam in efficiente et inconvenientiam in applicatione. Hoc est quod dicimus ex defectu trium perpetuo impediri actionem, absolute loquendo; proprie vero inspiciendo, potest defectus provenire rursum a duobus tantum vel ab uno duntaxat, non autem ab uno definite, sed sigillatim intelligendo de omnibus, ut cum tibicen est perfectus et applicatio, tibia vero deficit, aut cum tibicen et tibia, applicatio vero impeditur. Ubi vero tota ratio efficientiae consistit in applicatione, tunc prima ratio concurrit cum tertia; efficiens enim nihil aliud est interdum quam applicator, et efficere nihil aliud est quam applicare.

(XXV. XXVI) Non omne natum est pati ab omni, neque agere in omne, sed, sicut dictum est in Physicis, passio omnis est a contrario et actio omnis in contrario, neque semper, sed dispositum, unde vulgatum illud 'actiones activorum in patiente bene disposito. Hinc patet ratio qua aqua aquae admiscetur et aqua per aquam contemperatur propter similitudinem seu cognitionem seu symbolum, unde postquam facta fuerit unio, nullo artificio altera ab altera separatur, vinum vero purum seu merum facile recipitur ab aqua et recipit aquam, ut fiat commixtio, sed quia partes vini habent in se aliquid caloris et aris et spiritus, non omnimodum habent symbolum, et ideo secundum minima non admiscentur, sed secundum adeo notabilem molem distincte servantur in heterogeneo composito, ut certa arte iterum possint segregari, sicut etiam accidit in aqua maritima, quae certo modo sublimata dulcem aquam exprimit, item per vasa cerea colata, quod, si mixtio esset perfecta, non accideret. Oleum vero cum aqua nunquam admiscetur, quia partes olei quasi amatae invicem cohaerent et agglutinantur, unde neque penetrant neque penetrantur a partibus aquae. Multum est ergo attendendum in conditione partium attentanti admixtionem corporum cum corporibus; neque etenim omnia omnibus sunt miscibilia.

(XXVII) Attendendum igitur est ad partium situm, compositionem et differentiam, quandoquidem totum toti per unum latus penetrabile est, per alterum vero non; ita enim est in omnibus, sicut patet in lapidibus et lignis et in ipsa carne, quae sunt penetrabilia vel penetrabiliora per unam partem seu latus quam per alteram, ut patet in effluxu humorum pulsorum per longum fibrarum, quia facilius ligna scinduntur per longum; ab humore vero penetrantur facilius per latum quam per longum, quandoquidem pori inter fibras iniecti eo ordine fistulas seu meatus admittunt.

(XXVIII) Non ergo tantum inspicienda est partium qualitas atque situs, sed etiam conditio formae totius; sunt enim quaedam passiones aptae natae recipi ab uno subiecto quae non recipiantur ab alio, sicut stupor a torpedine causatur in manu piscatoris, non in reticulis, et, ut ludere solebat comicus quidam, ignes amoris torrent praecordia, urunt cor, pectore existente crudo atque frigido.

(XXIX) Item accidit in tonitruis, quae interdum liquefaciunt ensem seu chalybem vagina nihilo alterata; ita etiam accidit mirum Neapoli in quadam nobili puella et pulcherrimae speciei, cuius tantummodo pilos cira vulvam combussit; ita referunt, combusto ligno dolii, vinum relinquere consistens seu congelatum forinsecus. Et pleraque huiusmodi eveniunt propter occultam rationem ultimam quae est in atomis illiusmodi ignis, qui ita est activus in uno ne sit activus in alio. Referunt etiam laurum ideo imperatorum et poetarum insignia esse et aquilam, quia haec fulgure nunquam attinguntur, tanquam ita Apollini et Iovi amica atque principes atque poetae.

Quod attinet vero ad homines, quibus omnibus non item accidit quod illi puellae, stat ratio in eo quod non omnes sunt eiusdem complexionis et temperamenti, et eandem spiritus qualitatem admittunt; ut etiam in quibusdam talis animus etiam existit, ut et pluvias impediant, imperent ventis et aliis tempestatibus. Ita etiam ad complexionem quandam referenda sunt mira quae accidunt in corporibus, ubi quaedam sunt ex privilegio totius speciei, quaedam vero ex certa particularium praerogativa, propter differentias innumerabiles quae sunt in illis.

In talibus ergo tum speciebus tum individuis contemplantur magi ut virtutum effectus emendicent, et providi imperatores non nobiles, amicos, commendatos praeponunt exercitibus et militiae ministros asciscunt, sed fortunatiores, eosque qui talia pericula consueverunt fortunatius evadere. Pariter a quibusdam plantis et mineralibus per suspensionem et gestationem et aliusmodi applicationem existimant certas praerogativas virtutum sibi conciliare quasi quodam mediante contactu, ut imperatores laurea corona muniti a fulgure non formidant.

(XXX) Huc spectat quod quaedam certis animalibus sunt venena, sicut generaliter homini cicuta, quae generaliter capere est iocundissimum alimentum, ut facile omnia ex ea pinguefiant. Similiter in differentiis nutrimentorum, venenorum et antidotorum pro variis speciebus est speculandum. Unde non modicum principium est magiae et medicinae ad distinguendum de differentiis complexionum et rationibus morborum et sanitatis et principiis mutandorum habituum seu dispositionum, vel eorundem servandorum, per applicationem extrinsecorum. Novit etiam chymicus ut aqua fortis agat in res duras, ut in ferrum, argentum, aes; in aurum vero et plumbum minime; rursum quomodo vivum argentum ocissime sorbeat oleum, quod ab auro omnino repudiatur et abiicitur. Proinde verbenae semini vel succo praesentanea potentia est ad frangendum lapidem in vesica, quae tamen carni et ossi et membranae et aliis corporis partibus minime videtur esse violenta.

(XXXII) Sunt qui horum rationes referant ad laxitatem vel angustiam foraminum, quod quidem in quibusdam facile concesserim, sed in praecipuis et pluribus minime verum est, sicut in enumeratis omnibus. Neque enim ratio est, qua aqua fortis potius penetret unum quam alterum propter maiorem laxitudinem foraminum; similiter et verbenae spiritus ille, qui adversatur calculo, non autem ossibus et carni, quamvis magis laxatorum sint pororum. Et quid dicet de adamante, quod quidem a subtilissimo corporum et penetrativissimo ignis spiritu non discinditur, quod tamen ab hircino sanguine penetratur?

Manendum igitur est in ea generali ratione, quod non omnia patiuntur ab omnibus, neque omnes affectus secundum easdem differentias omnibus conveniunt; et horum ratio ab ipsis effectibus et casibus est desumenda, cum propria requiritur. Differentiis vero istis occultis seu formis nomina non sunt imposita, neque sensibiles sunt ut ad oculum vel tactum veniant, neque ratiocinabiles quae ab oculorum et tactuum differentiis atque origine definite eliciantur, ut de istis possimus dicere aliud quam quod sint; propter quid vero ne ipsis quidem daemonibus facile esse disserere iudicamus, si nobiscum nostris verbis et sensibus quae per nostra verba significantur velint definire.

Secundum vinculum ex voce et cantu.

(XXXIII) Secunda vinculi ratio est a conformitate numerorum ad numeros, mensurae ad mensuram, momenti ad momentum; unde illi rhythmi atque cantus qui maximam habere efficaciam perhibentur. Proinde quidam magis afficiuntur tragica quadam, quidam vero comica harmonia, aliqui generaliter ad omnem sunt affecti, nonnulli sicut de quodam barbaro imperatore recitant, qui musicis auditis artificiosissime tractatis instrumentis malle inquit se equi hinnitum audire; qui plane humana effigie indignus et iniuria praeditus hoc ipso convincitur.

De cantu vero non tantum harmonico, sed sub generaliore quadam significatione intelligimus, siquidem potentissimae, quod quidam experti sunt, cantiones seu carmina plus videntur habere dissonantiae quam consonantiae, et fere talis erat anima illius semiferi hominis, qualem numeri hinnitus equini facilius flectere potuissent; sicut etiam ad oculorum sensibilem harmoniam quod spectat, aliis numeris vincitur ad amorem equinus, aliis humanus, aliis caninus animus, ut pro singularum specierum conditione variae sunt pulchritudinis differentiae. Sicut ergo in proverbio est de asino ad lyram, non omnes cantus omnibus sunt accommodi, et ut varias animas harmonici varii, ita etiam varii magici varios spiritus devinciunt.

(XXXIV) Haec autem vincula non solum hoc ipso sunt tenacia, quod per auditum percipiuntur seu aditum nanciscuntur in anima, sicut Marsi et Psylli vox potentissima vox est in serpente; verum etiam et occulto susurro etiam ad rem vinciendam non perveniente, per analogiam spiritus ad spiritum, vincientis ad vinciendum, effectus vinculorum perficitur; neque etenim semper incantati incantantium voces excipiunt, vel exceptis sensibiliter afficiuntur et statim.

(XXXV) Huc spectat quod numeri unius vocis vel aspectus alterius vocis numeros confundunt et obtundunt; unde lupo, quem cervarium vulgo appellant, quidam viso vocem amittunt devincti eo spiritu, neque facile verba formare possunt. Et referunt instrumentum ex agnina pelle cum typano ex pelle lupina prorsus amittere sonum, quamlibet alioqui sonorum et fortius ictibus impetitum, quandoquidem spiritus, qui aliqualis est in emortui pelle, potens est vincere et compescere spiritum per eam participationem antipathiae et praedominii, quae erat in viventibus. Hoc quod referunt an ita sit non sum expertus, tamen verisimilitudinem habet et rationem, quae tamen non omnino est a ratione vitae ad vitam et speciei ad speciem, quandoquidem et asinus lupum timet nihilo fortasse minus quam ovis, pariter et illius insidiis obnoxius, tympanum tamen ex eius pelle confectum, aequis fortassis pulsibus tympanum lupi nisi compescat, pro maiori tamen spissitudine superabit.

(XXXVI) Huc etiam spectat de fidibus ex nervis ovium et nervis lupinis nunquam consonantibus. Vulgatum quoque est apud multos, quemadmodum duae citharae vel lyrae aequaliter temperatae si fuerint, quarum altera propior alteri pulsetur, harmonia unius in alterius chordas non solum consonantes, sed et aequaliter motas commigrabit; et hoc valde rationabile est. Unde etiam accidit et voce quadam et gestu vel simili quadam specie animum unius affici praesentia alterius, ut indissolubiles oriantur amicitiae. Sunt quos visos temere odimus, sicut etiam sine causa amamus; et hoc odium et amor interdum sunt reciproca, interdum vero non, quod accidit a praedominio quodam unius in alterum secundum unam affectus speciem, quae impeditur ab alia affectus specie quae est in altero, sicut et specie unius catelli et aviculae amoris quodam affectu pertrahimur in illas, quae tamen timore percussae nos fugiunt et oderunt.

(XL) Ad hoc genus pertinent preces et orationes, quibus pares aut principes quidam sollicitant, (ubi) nullum habeant effectum neque rationes vel honestatis et iustitiae praetextus allegati; quibus interdum plus possunt unius morionis et scurrae proposita, ut interdum prudentiores per eiusmodi voces tanquam magis accommoda vincula principum animos soleant irretire, ut in Iulio III. Pontifice compertum, qui orantes, deprecantes, lacrimantes abolebat, abiiciebat; si quis vero uno scommate vel alio lepide post pedum oscula accessisset, is quaecunque exoptabat impetrare ab illo poterat.

Ad incantationis ergo artem spectat et eam vinculi spiritus speciem, quae est per cantus seu carmina, quicquid tractant oratores faciens ad persuadendum et dissuadendum seu ad movendos affectus; cuius quidem artis alteram partem praetermiserunt et in sinu magorum seu philosophorum seu versutiorum politicorum latentem esse sinunt, quam tamen Aristoteles in Rhetorica ad Alexandrum magna ex parte complexus est, quaeque ad duo capita considerationis reducitur, alterum quod consideret incantator quid deceat se et quid sibi conveniat, alterum quid incantando seu vinciendo placeat, arrideat, eius scilicet moribus consideratis, statu, complexione, usu, quae omnia in praesentiarum retexere et adducere non est locus.

 

Tertium vinculorum genus ex visu.

(XLI) Per visum etiam vincitur spiritus, ut passim quoque superius est attactum, dum formae aliter atque aliter ante oculos obversantur. Hinc fascinationes activae et passivae ab oculis proficiscuntur et per oculos ingrediuntur; unde illud 'Nescio quis oculis teneros mihi fascinat agnos'.

Pulchri quoque species affectum amoris excutit; contrarii abominationis et odii. Et per affectiones animae ac spiritus aliquid insuper in corpus ipsum, quod sub animae gubernaculo et spiritus contemperamento consistit, transfunditur. Sunt quoque aliae affectuum species, quae etiam per oculos accipiuntur atque statim corpus ipsum aliqua ratione afficiunt; tristibus enim quibusdam vultibus ad tristitiam et compassionem vel moerorem concitamur, tanquam ex causis manifestis.

Sunt alii qui etiam peiores animo atque corpori ingerunt impressiones per oculos, sed non evidenter per ea quae nos possimus iudicare, efficacissime tamen movent per aliqua quae sunt in nobis, nempe per multiplicem spiritum et animam; quandoquidem tametsi una anima in toto corpore vigeat, et uni praecipue omnia membra subministrent, tamen quia spiritu quodam toto totum et anima tota et universi partes vivificantur, ratio multarum affectionum spiritualium referenda est ad aliquid aliud quod cognoscit in nobis et vivit, quod iis rebus afficitur et perturbatur, quibus minime nos perturbamur et afficimur. Et interdum nocentius tangimur et laedimur ab his quorum ictus non sentimus, quam quorum sentimus; ita et multa visa et per oculum ingestae species perturbationis sensum non faciunt in apertis et extrinsecis potentiis sensitivis, quae tamen profundius immersae letaliter etiam afficiunt, quorum sensus immediatus ad internum spiritum, quasi alium sensum et animal, referuntur. Unde non tam leviter refragabimur quibusdam Platonicis et omnibus Pythagoricis, qui unum hominem multa statuunt animalia veluti per se viventia, quorum interdum uno perempto, seu primario, diu alia supervivunt.

(XLII) Iudicare ergo eorum tantum nos laedi vel affici speciebus visibilibus, quae solum manifestam sensus et animi perturbationem inducunt, manifesta est stupiditas, non aliter ac si quispiam iis tantum ictibus vel magis laedi existimat qui sentiuntur vel magis sentiuntur, cum tamen experti simus plures molestiae et tormenti inferre puncturam acus vel spinae circa pellem vellicantis, quam ensis adacti ex uno latere in aliud, cuius gravior effectus tandem sentitur, sine sensu tamen laesionis eo quo corporis partes penetrat momento. Ita nimirum multa furtim per oculum ad animae exitium usque spiritus captivant et inculcant, licet eam perturbationem non inducant quam leviora obiecta; sicut videntes certos gestus vel affectus vel motus compellimur ad lacrimas, alienum quoque sanguinem perfundi aspicientes quidam vel cadaveris incisionem usque ad animae deliquium compelluntur; cuius rei nulla alia causa est praeterquam affectio per oculos devinciens.

Quartum vinculum est ex phantasia.

(XLVII, XLVIII) Cuius quidem munus est recipere species a sensibus delatas et continere, et componere eas et dividere, quod quidem accidit dupliciter: uno pacto ex arbitrio vel electione imaginantis, quale est potarum et pictorum munus, et eorum qui apologos componunt, et universaliter omnis cum ratione species componentis; alio pacto extra arbitrium et electionem. Et ita dupliciter: vel per causam etiam eligentem et voluntariam, vel ab extrinsecus moventem. Et hac duplici: vel mediata, ut homine qui per voces vel per spectra, per visum vel per auditum perturbationes inducit; vel immediata, ut spirituali, rationali, seu daemone qui agit in phantasiam per somnia vel etiam per vigilias, ita internas species commovens, ut aliquid sensus externi apprehendi videatur. Unde energumeni quidam videre sibi videntur quaedam spectacula et audire quasdam voces et sententias, quas putant vere ab externis subiectis insinuari, unde importunissime et constantissime asseverant se vera vidisse et vera audisse, ubi nimirum non sensus eorum decipitur, sed ratio; quae enim audiunt, audiunt, quae vident, vident, tamen quod interno sensu per speciem phantasiabilem illis obiicitur, idem per sonum externum, per aures et formam externam per visum ingestam se videre arbitrantur, et intentiones sensuum internorum res ipsas esse autumant. Ita accidit ut ne quidem a circumstantibus nolint ad saniorem sensum revocari, quos potius ad propriam imaginationem malint promovere, quos vere existiment surdos et mutos; et medici haec ipsa referunt ad maniam et melancholiam, quae ab iisdem somnia vigilantum appellantur.

(XLIX) Porro in hoc vinculo neque purum est materiale illud principium, quod crassissima et importunissima pertinacia quorumdam vulgarium medicorum opinatur, neque purum illud efficiens daemoniaci seu diabolici generis, quod pro sua parte tuentur quidam Theologi; sed utrumque concurrit, materialiter quidem humor melancholicus, quem saturnalium daemoniorum popinam seu balneum appellamus, sed etiam pro causa movente et efficiente spiritus ipse daemoniacus, qui cum non sit omnino substantia incorporea, quandoquidem multis affectibus animalibus iisque gravissimis praediti videntur daemones, quamvis substantia spiritualis, cui subtilius et minus sensibus pervium corpus est a natura tributum, in quo genere animalium dictum est non pauciores reperiri species, quam sint viventium, compositorum et sensibilium. Sicut ergo ad definitum semen in definito loco congrue expositum definita veluti accurrit anima, aut ex ipso velut emergens certam animalis formam vel viventis producit et emergere facit, ut ex hoc semine nascatur oliva, ex illo canis, ex illo homo, item in hoc corpore ita vel ita complexionato commodius nascuntur haec, commodius vero illa, unde poeta 'Hic segetes, illic veniunt felicius uvae'; ita ex certa cordis vel cerebri vel spiritus animalis temperie et complexione, intemperie vel perturbatione, quasi in proprio campo et ex proprio semine, boni vel mali spiritus et principia intentionum enascuntur. Unde mutua quaedam consequentia est, ut talia corpora tales animas, tales animae talia corpora in consistentiam producant, iuxta substantialem, quam appellant, et specificam differentiam atque subsistentiam; ita et advenientes et accedentes alii spiritus propter accidentales quasdam complexiones vel subiecta corpori adiecta sequitur praedominium illud furiosi spiritus, quod sane e medio tolli potest, tum incantatione, nempe rhetorica illa, et amica et medica quadam persuasione spiritum obsessum reficiendo, tum evacuatione seu expulsione noxiae materiae per purgativa pharmaca, tum per commoda Iovialia, Solaria et alia vitae humanae congruentia nutrimenta, quae materiam meliorem spiritui subiiciant, vel deteriorem illam, quae in complexionem interdum transit, mitigent et contemperent. Sic neque spiritus opera haec vitalia et animalia persequitur, neque sine spiritu corpus assumit; ad haec igitur sive bene sive male sive pro ratione speciei sive extra speciei rationem constituenda principium materiale requiritur, et secundum genus formale seu efficiens. Interim satis rationabile est, ut ad curationem perturbatae phantasiae et ad solutionem interni sensus hoc pacto devincti simplex humorum purgatio simplexque victus ratio sufficiat; non propterea tamen concluditur, ut concludit quidam pinguissimae Minervae medicus, qui sub titulo De occultis naturae miraculis plures protulit ineptias quam potuit litteras et syllabas exarare, qui ex eo quod per secessum et humorum vacuationem tales spiritus cum eiusmodi miris intentionibus liberis et ordinatis expelluntur et extruduntur, concludit eos nihil aliud esse quam humores; unde aeque possemus dicere suam excellentiam, quae plurium animas per secessum e corpore abire cogerit, ut et animam ipsam etiam humorem seu excrementum existimet, aut si penuria cibi atque potus cogatur ipse suam domum et patriam deserere propter medicinae ignorantiam et apertorum naturae colorum atque vocum, existimemus eum nihil aliud esse quam de genere eorum quae illum expellunt.

Omnibus hisce modis cum contingat vinciri et obligari sensum, medico seu mago maxime insistendum est circa opus phantasiae; hoc enim est porta et praecipuus aditus ad actiones et passiones affectusque universos, qui sunt in animali; et ex hac alligatione sequitur alligatio profundioris potentiae, quae est cogitativa.

De vinculo quinto, quod est ex cogitativa.

(L, LI) Vinculum phantasiae leve per se est, si vinculum cogitativae vires non con duplicet. Ea enim spectra, quae idiotae, stulti, creduli et superstiosuli ingenii animum devinciunt et obligant, deridentur, contemnuntur et veluti inanes umbrae a sobrio et bene nato et disciplinato ingenio. Unde omnes operatores sive magi sive medici sive prophetae sine fide praevia nihil efficiunt, et iuxta fidei praeviae numeros operantur. -- Hic nos accipimus fidem iuxta magis universalem rationem, quam a singulis istorum capiatur et ab omnibus. --

(LII) Haec in quibusdam commovetur tanquam praeviis potentiis bene dispositis et ordinatis, a quibusdam vero tanquam perturbatis; multum vero faciunt ligamenta quae sunt ex ore diserti, ex specie unde certa dispositio oriatur et foveatur in imaginatione, quae est sola porta omnium affectuum internorum et est vinculum vinculorum. Hinc Hippocratis vulgata est sententia, 'efficacissimum medicorum esse illum cui plurimi credunt', et hoc est quia plurimos vincit aut eloquio aut praesentia aut fama; et non solum de medico, sed quocunque magiae genere vel alius sub alio titulo potestatis, si in operante vinciendi iniciendae imaginationis vix quippiam aliis mediis poterit promoveri.

(LIII) Et credunt theologi et concedunt et concionantur de eo qui per se potest omnia facere, quod non poterat curare eos qui illi non credebant, cuius impotentiae tota ratio refertur ad imaginationem, quam non potuit vincire; compatrueles enim, qui noverant humile illius genus et educationem, spernebant et irridebant medicum et divinum; unde illud vulgatum 'nemo propheta acceptus in patria'. Facilius ergo quibusdam vincire est eos, apud quos minus est notus, ut ex opinione et apparatu fidei, cuius quidem potentia animae quodammodo se disponit, aperit, explicat, ac si fenestras aperiat ad solem concipiendum, quas alioqui occlusas teneret, datur aditus ad eas impressiones quas ligatoris ars exquirit, incutiendo subsequentia vincula, quae sunt spes, compassio, timor, amor, odium, indignatio, ira, gaudium, patientia, contemptus vitae, mortis, fortunae, et omnia quorum vires ex animo in corpus alterandum transmigrant.

Quomodo vero reliquae istae enumeratae vinculorum species, quae fidem et opinionem subsequuntur, alterent considerare non est valde profundae speculationis. Iam quod attinet ad magis spiritales potentias animae quae sequuntur, nempe ad memoriam, rationem, experientiam, intellectum et mentem, non est operae praesentis speculationis persequi, siquidem actus illarum potentiarum non redundant in corpus neque alterant, sed tota immutatio originaliter est in potentiis ante cogitativam, effective autem et principaliter a cogitativa. Inde omnis vis magica activa et passiva, et vinculis magicis species eousque subiiciuntur, et, ut etiam asserit Plotinus, tum sapientes tum insipientes per principia naturalia consistentia in ea possunt vinciri, nisi extet aliquod principium in subiecto quod valeat repercutere seu excutere magicas eiaculationes; quandoquidem, ut dictum est supra, non omnia penetrant in omnia neque admiscentur omnia cum omnibus, sicut oleum cum aqua non admiscetur. Sic testatur Plotinus de se ipso et confirmat Porphyrius in Vita Plotini, quod maleficia cuiusdam Aegyptii, quibus nitebatur vincire et maleficiare Plotinum, in ipsum authorem sunt conversa. Et haec De vinculis in genere dicta sint.

FINIS